© 2014 by pptArt

  • LinkedIn Basic Square
  • w-facebook

TUUM NOMEN IN NOSTRA ARTIFICUM COHORTE INSCRIBE

Recenter emptores privati et negotiorum petitiones amplificaverunt; quare societas mercatoria pptArt, ad iis favendum, quærit pictores, statuarios architectosque ut sua artificum cohors accrescat.

 

Societas mercatoria pptArt est prima in toto orbe structura artis interretialis permutationis et commercii, quæ Anglice crowdsourcing nominatur (ex crowd, “turba” et outsourcing “opera locata”). Hæc structura paradigma novum negotii est quæ opera arte facta committere ubicumque permittit. Per hanc structuram, societas pptArt mandat ut artifices certatim opus arte factum excogitent et ad effectum perducant.

 

Ut nostri propositi atque nostrorum mandatuum mercatoriorum particeps sis, satis est specimen in dextera parte conscribere et chartam de propositis societatis mercatoriæ pptArt accipere.

Omnes petitiones a nostro manipulo æstimabuntur. Artifices electi exponere poterunt eorum opera in nostris pinacothecis interretialibus.

  

Nullum pretium imponitur artificibus qui cohorti pptArt adhærescunt. Occasio conceditur: ampliare numerum emptorum, accedere ad novas venditiones et se reddere magis cognitum. 

 

Nobis exoptamus ut vos quam primum sitis inter artifices nostræ cohortis.     

 

 

 

Si plura de nobis vis cognoscere: